monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 171

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 171
Quod et Paulus amicus meus cognoscens, illud ita esse voluntate mea demonstrat, cum dicit: Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum . Quid hoc? Necesse est ut ille qui caeteris hominibus in officio spiritualis magisterii praeeminet, ita vitam suam constituat, ne scandalum offensionis et reprehensionis in eo inveniatur. Quomodo? Quia sacerdos duas personas habere non debet, ita ut simul maritus carnalis uxoris et vir spiritualis coniugis sit; sed unius uxoris vir, scilicet Ecclesiae in sanctitate erit, quae unica in Filio meo est, quoniam una Ecclesia in ipso surrexit.